라틴어 문장 검색

fidem veram dedit incredulis.
(ARCHIPOETA, I40)
erit enim testis affectus in vos cordis mei per hanc, quantum potui, paginam expressus, erit testis vobis in iudicio eius, qui credentes sibi confirmaturus est et incredulos confusurus.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:9)
Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 4:1)
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis.
(불가타 성경, 나훔서, 1장2)
Nunc, o filii, aemulatores estote legis; et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장50)
benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장2)
Inter hos autem velut inter inaequales intemperantias medii temperamentum limitis sortitus est ille numerus, qui perfectus dicitur, virtutis scilicet aemulator, qui nec supervacua progressione porrigitur, nec contracta rursus deminutione remittitur, sed medietatis obtinens terminum suis aequus partibus nec crassatur abundantia, nec eget inopia, ut vj vel xxviiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 3:1)
In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:21)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Servilio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 19:1)
ergo ex futuris prisca coepit fabula factoque primo res notata est ultima, ut ille mortis inchoator rusticus insulsa terrae deferens libamina Deumque rerum mortuarum deputans rastris redacta digna sacris crederet, viventis atrox aemulator hostiae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말13)
quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:14)
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:4)
in summa optimus est in discendo patronus incredulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION