라틴어 문장 검색

Generosa possessio, quae sparsa colligitur, erogata revertitur, publicata suscipit incrementum!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:32)
In his etenim, sub commento picturae, videbatur intextum, qualiter Hippolyti castitas [0473B] muro vallata constantiae, novercalis luxuriae oppositionibus institit refellendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:10)
Publicari ergo debet et disputari scientia, utaugmentetur et incrementum recipiatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 6:2)
XLVII, 9), non quia dies mali, sed quia nobis accessu dierum malitiae incrementa cumulantur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:7)
Lucrum est enim evasisse incrementa peccati, lucrum fugisse deteriora, et ad meliora transisse.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:24)
quia longe illis plus damnatio profuisset, ne incrementa facerent peccatorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:4)
Nec superfluum putes quod poposcit, cum tibi exprimat paternae voluntatis consortium, in quo unitatis indicium, non incrementum est potestatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:49)
Quae licet tempore posteriores sint, quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, visus, auditus, et tactus, odor, vox (mens autem et sensus pars animae) pars corporis est, tamen priores sunt disciplinis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:7)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
Quod satis juniorum incrementa, senum testificatur perseverantia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:17)
ne diutius ea quae nocent, ad incrementum aegritudinis ministrentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:12)
sed in alia recurrat opera, et semper incrementa virtutis exerceat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:9)
sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo justior sit vindicta scelesti.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:2)
Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna, plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 3:1)
et Ursicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit, ea specie ut pro rerum tune urgentium captu, disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis, Parthicarum gentium arma minantium impetus frangerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION