라틴어 문장 검색

quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:16)
Via vitae, increpatio disciplinae:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:8)
qui autem odit increpationes, insipiens est (Prov.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:9)
Qui custodit increpationes, astutior fiet;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:12)
et qui increpationes odit, morietur (Prov.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:13)
Eritis sicut dii (Gen. III, 5), quod, ut superius dictum est, in Hebraico sonat eloim, id est divinae personae potius quam dii diversi, nec non et illa Dominica increpatio:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 21:4)
Quantae autem continentiae vel abstinentiae philosophi fuerint, sancti etiam doctores tradunt, qui et eorum vitam ad nostram increpationem advehunt, et pleraque ex documentis eorum moralibus, vel testimoniis fidei, ad aedificationem nostram assumunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:7)
ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus, naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporalem atque incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uniuntur, intelligentiae puritate conspiceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:28)
Ut puritati ejus attestaretur, mentem nominavit. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:16)
Hunc ordinem rerum, et Virgilius expressit, nam et mundo animam dedit, et ut puritati ejus attestaretur, mentem vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:23)
De sinceritate autem ac puritate divinae substantiae, ut nulla videlicet penitus accidentia, nullas habeat formas, sicut nec partes, Boetius De Trinitate lib. I, cum summam ejus unitatem asseveraret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:8)
Cum sit itaque tanta divinae substantiae unitas, simplicitas, puritas atque identitas, ut in ea videlicet nulla sit partium aut accidentium seu quarumlibet formarum diversitas, nulla unquam variatio, quomodo tres personae in ea assignari, sive intelligi queant?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:1)
Scio enim quod, si homo quisquam in orbe propter fidei puritatem et promptum serviendi affectum vestrum dignus inveniretur promereri solatium et vestram gratiam pro suis meritis impetrare, apud vos ego prae omnibus maioribus praemiis merebor honorari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:15)
Non ergo debet statim mulier petentis annuere voluntati, sed infinitis eum primo caute ditare promissis et cum competenti moderatione bona differre promissa, et, ut eius fidei puritatem agnoscat, debet quandoque a promissis prioribus se prorsus annuere alteratam et nolle quod promiserat adimplere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:8)
Si quis tamen in hac fide quam dicitis fuerit amoris puritate repertus et in praefata quam dixistis continentia carnis, huius laudo et plenius confirmo propositum et ipsum censeo omni honore dignissimum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION