-
Detinet hoc speculum mentem uisumque Sophye Sistit, ne maior oculis lux obuiet, illos Offendens, uisumque simul cum mente fatiget.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:15)
-
Sed iuuenis prior occurrit, prior obuiat hosti, Pauperiem prior aggreditur celerique uolatu Cornipedis pariterque suo cognamine nitens, Accumulat uires haste qua deicit illam Que terre deiecta iacet.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:11)
-
Tamen istos prouida sentit Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:8)
-
Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem [0440A] visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:8)
-
Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus [0444D] partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:60)
-
Aetas vero meridianam [0473D] tendebat ad horam, vitae tamen meridies in nullo pulchritudinis obviabat amori;
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:3)
-
- Profanis Rohas obsidere parantibus Baldewinus obviat, dimicat et triumphat.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 21:2)
-
- Ubi Ascalonitis Rames expugnantibus Rotgerus cum militibus obviavit in pugnam.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 17:2)
-
Et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae.
- (Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:15)
-
Quod dum facerent, vulpi obviaverunt.
- (Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:12)
-
Interea obviavit cuidam amico suo.
- (Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:68)
-
sapientes enim consiliarii ex rationibus certis suadent aliquid utiliter esse faciendum, quod tamen inferiores propter adversos casis obviantes dissuadent, et tunc solvitur lex consilii sapientum.
- (알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:4)
-
Obviarunt ei venienti legati Hemmingi regis, Aowin et Hebbi, munera regis et verba pacifica deferentes;
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 210:3)
-
Contra quos rex ire perrexit obviavitque eos in pago Witmau, in villa quae dicebatur Sathulcurtis, et commissum est proelium.
- (ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:5)
-
Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit.
- (ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:5)