라틴어 문장 검색

Raro inter ipsos amor perdurat amantes, sed si inter tales amor forte quandoque remaneat, sua non potest pristina solatia capere, quia rumoris percepta suspicio custodiam facit cautiorem exhibere puellae, et omnem loquendi opportunitatem excludit, et sollicitos attentosque reddit cognatos amantis, et exinde inimicitia capitalis insurgit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 2:6)
Sed quamvis et mulieribus cuncta videantur bona procedere, et multam eis Dominus praerogativam concesserit, et omnium dicantur esse causa et origo bonorum, necessitas sibi tamen evidenter incumbit ut tales de debeant bona facientibus exhibere, ut eorum probitas earum intuitu de virtute in virtutem modis omnibus crescere videatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:2)
VI Insurgit etiam dubitatio talis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:1)
XV Insurgit etiam alius eventus amoris:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:1)
Nam exinde unus ab altero divertitur amicus, et inimicitiae inter homines capitales insurgunt, nec non et homicidia malave multa sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:2)
Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali Sublatum nequeunt ripae cohibere priores;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:12)
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
terrae jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:29)
Difficile quippe est eum quem saepe iracundiae furor exagitat, non aliquando insurgere in amicum, sicut in Ecclesiastico scribitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:24)
Acrior insultus uiciorum pugnaque maior Nobis incumbet, si nos diuiserit error;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:27)
Pulueris insurgunt nebule, nouus imber inundat In terris, dum tela pluunt, dum pulueris imber Funditur, et celum telorum nubila uelant, Et ferri splendore nouo noua fulgura lucent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:2)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Restat Auaricie strepitus, cui tota furoris Incumbit rabies, tantique pericula Martis Solus habet, solusque furit, se pluribus offert Vnus et in solo spem desperado gignit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:1)
Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION