라틴어 문장 검색

nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur et plura infirmi minantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 39:3)
sed subiici perspicuitati potest, quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in quibusdam causis obscuranda veritas esset;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:5)
perspicuitas in verbis praecipuam habet proprietatem, sed proprietas ipsa non simpliciter accipitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 40:1)
possunt videri verba, quae plus significant quam eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:3)
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:1)
nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:4)
Et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:2)
quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit improprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 79:3)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
Ergo veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장23)
Ita ex his indagationibus mathematicis rationibus fiant vasa aerea pro ratione magnitudinis theatri, eaque ita fabricentur, ut, cum tangantur, sonitum facere possint inter se diatessaron, diapente ex ordine ad disdiapason.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION