라틴어 문장 검색

T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 152:1)
omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 405:1)
quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:1)
Maelio tribuno plebis, qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae tulerat, falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati obiciens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 226:2)
quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseverantiae suae nec precibus tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 449:2)
et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 662:1)
per similem temptationem a Romanis de duabus civitatibus agi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 196:1)
litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 403:1)
quod sine ullius eorum quos oderat noxa, hoc magis temptationem metuo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 275:3)
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 34)
Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 334)
Fidelis autem deus, qui non permittet vos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere, si iam ita conditi sumus, ut viribus liberi arbitrii universas temptationes sustinendo superare possimus?
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION