라틴어 문장 검색

Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 1:1)
Sed - inmensa vanitas hominis - dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum facit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 2:1)
Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:1)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
Nam leges sumptuariae a singulis ferebantur quae civitatis totius vitia corrigerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 10:4)
Has sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sylla dictator:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:1)
Cato enim sumptuarias leges cibarias appellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:2)
hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est idque eram suspicatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:3)
tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 47 2:3)
ac tamen ne mirere unde hoc acciderit quo modove commiserim, lex sumptuaria quae videtur λιτότητα attulisse ea mihi fraudi fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 2:1)
domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae legis dies conferam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 5:4)
quos singulos sparsos inoppidatos nunc inauditis indictionum generibus exhaurit, nunc flexuosa calumniarum fraude circumretit, ne tum quidem domum laboriosos redire permittens, cum tributum annuum datavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 2:2)
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII. 1:2)
Data die X Kalendarum Augustarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto, anno XIIII, post consulatum eiusdem domini nostri anno XIII, indictione XIIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.12)
Data die X Kalendarum Iuliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto anno XIX, post consulatum eiusdem domini anno XVIII, indictione IIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION