라틴어 문장 검색

propterea, ne cum populo aedilis ageret intercesserunt
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:2)
Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum hoste gesta sunt, aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut, deditione repente facta, inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 23:3)
Flavium, Anni filium, aedilem curulem, L. Piso in tertio Annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis Annali transposuimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 2:2)
Flavius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 5:2)
Flavius, Anni filius, aedilis, id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 7:2)
Multam dictam esse ab aedilibus plebei Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 1:1)
Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 4:1)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)
M. Laevinus, aedilis curulis, a privato ad praetorem in ius est eductus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:3)
Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 6:1)
ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:1)
sed non eum qui Uticae periit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus, ibi vita functus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 13:2)
'Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis, indicta causa, iniudicatis, incondemnatis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 13:2)
Sex aediles viderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 13:5)
Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum per seditionem sibi plebes creavit ac non diu post Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION