라틴어 문장 검색

Exemplum Brugarum reliqua oppida quae defecerant secuta sunt, ita ut Maximilianus a periculo iam liber esset, ab indigentia autem (prout ipse res suas administrabat) nunquam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:4)
et postquam nullum dari finem repetitionibus observaverit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione varietatis transibit ad miraculum indigentiae et paucitatis earum rerum quae hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:2)
6. Sit Motus Sextus, motus quem nominamus Motum ad Lucrum, sive Motum Indigentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:1)
Differt autem iste motus a motu indigentiae, in duobus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:8)
Uno, quod in motu indigentiae sit stimulus major naturae malignae et contrariae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:9)
Tum si primorum hominum indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur, periculum imminet grave.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:3)
Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장14)
Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.
(불가타 성경, 요엘서, 3장5)
" Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장6)
sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:10)
Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:2)
Quis autem modus est quo pellatur diuitiis indigentia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:31)
Sed hoc modo consolari quidem diuitiis indigentia potest, auferri penitus non potest;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:34)
Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:36)
"spiritum salvationis tuae fecimus super terram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:162)

SEARCH

MENU NAVIGATION