라틴어 문장 검색

Melior est buccella sicca cum pace quam domus plena victimis cum iurgio.
편안하게 먹는 마른 빵 한 조각이 불화 섞인 잔치 음식으로 가득한 집보다 낫다. (불가타 성경, 잠언, 17장1)
Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
악인은 반란만을 꾀하다가 잔인한 사신의 방문을 받는다. (불가타 성경, 잠언, 17장11)
Aquarum proruptio initium est iurgiorum; et, antequam exacerbetur contentio, desere.
싸움의 시작은 물꼬를 트는 것 다툼이 일어나기 전에 그만두어라. (불가타 성경, 잠언, 17장14)
Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
몰래 주는 선물은 화를 누그러뜨리고 품속에 감춘 뇌물은 거센 분노를 가라앉힌다. (불가타 성경, 잠언, 21장14)
Eice derisorem, et exibit cum eo iurgium; cessabuntque causae et contumeliae.
빈정꾼을 내쫓아라. 싸움도 없어지고 다툼과 수치도 그친다. (불가타 성경, 잠언, 22장10)
Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus?
성급히 법정에 나서지 마라. 네 이웃이 너를 부끄럽게 하면 결국 어찌 하려느냐? (불가타 성경, 잠언, 25장8)
Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
장작이 다하면 불이 꺼지듯 중상꾼이 없으면 다툼도 그친다. (불가타 성경, 잠언, 26장20)
Qui desiderium dilatat, iurgia concitat; qui vero sperat in Domino, impinguabitur.
욕심 많은 자는 싸움을 일으키지만 주님을 신뢰하는 이는 풍요를 누린다. (불가타 성경, 잠언, 28장25)
Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea!
불행하여라, 내 진노의 막대인 아시리아! 그의 손에 들린 몽둥이는 나의 분노이다. (불가타 성경, 이사야서, 10장5)
Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum ".
이제 아주 조금만 지나면 너를 향한 나의 진노는 다하고, 오히려 저들의 파괴 행위를 향하여 나의 분노를 터뜨릴 것이다.” (불가타 성경, 이사야서, 10장25)
Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et irae furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conteret de ea.
보라, 주님의 날이 온다. 무자비한 그날이 진노와 격분과 함께 땅을 황폐하게 만들고 그 죄인들을 땅에서 절멸시키러 온다. (불가타 성경, 이사야서, 13장9)
Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius.
그러므로 하늘은 떨고 땅은 흔들리다 제자리에서 벗어나리라. 만군의 주님의 진노로 그분 격분의 날에 그러하리라. (불가타 성경, 이사야서, 13장13)
caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine.
화를 내며 쉴 새 없이 민족들을 내리치고 성을 내며 사정없이 핍박하고 겨레들을 짓밟던 그 홀을. (불가타 성경, 이사야서, 14장6)
Audivimus superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam.
우리는 너무나 도도한 모압의 교만에 대하여 들었다. 그의 거만과 교만과 방자함 그의 허풍에 대하여 들었다. (불가타 성경, 이사야서, 16장6)
Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
자 나의 백성아, 네 방으로 들어가 문을 닫아걸고 분노가 지나가기까지 잠깐 숨어 있어라. (불가타 성경, 이사야서, 26장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION