라틴어 문장 검색

Attamen Fredericus imperator, Maximiliani pater, permittere noluit ut contumelia haec et indignitas filio suo illata maneret impunita, sed acriter bellum Flandris intulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:5)
denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:12)
lumen experientiae, propter arrogantiam et fastum, ne videatur mens versari in vilibus et fluxis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:7)
Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:1)
Et tamen (quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantia et fastidio se offert.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 207:2)
Nihilominus illud verum est, potentiae ostentationem apertam et indissimulatam (modo absit arrogantia et gloria inanis) minore invidia laborare quam si callide et quasi furtim se notae subtrahat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:4)
Etenim hoc cum fit nihil aliud facit quis quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis sui, unde alios ad sibi invidendum stimulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:5)
Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.
(불가타 성경, 호세아서, 5장5)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장7)
Accipe in huius modi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis illuserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:10)
Atqui minus eorum patebit indignitas si nullis honoribus inclarescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:7)
Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:1)
Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
(카이사르, 내란기, 1권 85:11)
sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant.
(카이사르, 내란기, 3권 59:4)
Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 33장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION