라틴어 문장 검색

Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:9)
Sed quanto plus repugnabat, tanto magis omnium in se studia concitabat et merebatur negando, quod esse nolebat, eoque dignior erat, quod se clamabat indignum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:17)
querendo non efficiam, ut maioribus dignus sim, sed ut datis indignus.
(세네카, 행복론, Liber II 123:7)
Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet.
(세네카, 행복론, Liber V 125:4)
hoc est enim 'digna atque indigna relatu vociferans', ut 'digna' sint quae de suorum virtute dixit, 'indigna' quae impia et in deos ausus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6146)
Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:17)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)
et sic bono viro digna faciet, ut nihil faciat viro indignum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 72:2)
itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 634:1)
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:3)
Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inveniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 4:1)
nam etsi ego digna hac contumelia Sum maxime, at tu indignius qui faceres tamen.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 261)
Quare, qui tibi dignus visus est, a quo acciperes, indignus videatur, cui diu debeas ?
(세네카, 행복론, Liber VI 205:15)
non tu dignus mala fortuna dis visus es, sed indignus, in quem iam aliquid fortuna posset.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 142:3)
dignis igitur largiendum est, unde Horatius cur eget indignus quisquam, te divite?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6116)

SEARCH

MENU NAVIGATION