라틴어 문장 검색

Ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad fervores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:6)
De India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:12)
Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis incipit optare et totis quinquatribus optat quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam, quem sequitur custos augustae vernula capsae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X48)
Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 14:1)
sicut quadripedum cum primis esse videmus in genere anguimanus elephantos, India quorum milibus e multis vallo munitur eburno, ut penitus nequeat penetrari:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:5)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Hac luce cruenta Effectum, ut Latios non horreat India fasces, Nec vetitos errare Dahas in moenia ducat, Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:59)
Poma quod hiberna maturescentia capsa, Arbore quod verna luxuriosus ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII2)
Onesicritos ait, in India esse arbores, quae lanam ferant, item Epicadus in Sicilia, quarum floribus quom dempti sint nuclei ex his inplicitis mulieres multiplicem conficere vestem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6494)
et 'India mittit' quasi pen- dit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 573)
patriae regiones, ut "Italiam quaero patriam". sola india nigrum f. h. atqui et in Aegypto nascitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1161)
gerit pro 'habet', ut alibi "virginis os habitumque ge- rens". oceano propior gerit india l. haec enim habet arbores magnas, quae est iuxta Oceanum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1221)
'utroque' autem 'ab litore', id est Oceani orien- talis et occidentalis, ut sit de Aegypto (et) Cantabris, vel de India et Britannia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 326)
An quicquam tam puerile dici potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur, nulla esse dicamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION