라틴어 문장 검색

"Quid lacrimis inefficacibus ora mihi veneranda foedatis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:48)
"Tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad os suum relata consaviat, atque sic ad illum Licet tu inquit Domine fili, nunquam mihi concessu deum decretum servaris honorem, sed istud pectus meum, quo leges elementorum et vices siderum disponuntur, convulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinis foedaveris casibus, contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamque publicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris, in serpentes, in ignes, in feras, in aves et gregalia pecua serenos vultus meos sordide reformando;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:165)
"Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecora foedavit!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:7)
Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:4)
Magni quidem sunt et habent gloriam suam non solum fortissimi sed etiam, quod verioris origo laudis, fidelissimi bellatores et quorum laboribus atque periculis dei protegentis atque opitulantis auxilio hostis indomitus vincitur, quies rei publicae pacatisque provinciis comparatur;
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:1)
ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 8:2)
Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse *** propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 4:1)
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus, Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:10)
Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:14)
Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit ne cuius ei iucundus usus est sit tristis amissio;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:14)
si tibi servili placuit foedare curules crimine, procedat laxata compede consul, rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:17)
fletus domini fingebat amantis, indomitasque mora, pretio lenibat avaras lascivasque iocis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:59)
Attalus heredem voluit te, Roma, relinqui, restitit Antiochus praescripto margine Tauri, indomitos curru Servilius egit Isauros et Pharos Augusto iacuit vel Creta Metello, ne non Eutropio quaestus numerosior esset?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:127)
"Ne prisca revolvam neu numerem, quantis iniuria mille per annos sit retro ducibus, quanti foedabitur aevi canities, unam subeant quot saecula culpam:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:289)
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:158)

SEARCH

MENU NAVIGATION