라틴어 문장 검색

habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura corpori adfinxit ea frustra habebit deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:4)
Conexum autem ita sit principium consequenti orationi, ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 325:1)
Neque eos similis effecit inter se, sed tantum alteri adfinxit, de altero limavit, ut id conformaret in utroque, quod utriusque natura pateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 36:3)
Nullam partem corporis sine aliqua necessitate adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte, non casu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 179:3)
parvis enim momentis multa natura aut adfingit aut mutat aut detrahit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 170:9)
parvis enim momentis multa natura aut affingit aut mutat aut detrahit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 170:9)
quod si poeta fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi orationem adfingit improbo stultove sapientis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:2)
tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:2)
Quamquam non est opus affingas aliquid aut astruas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 11:2)
"confidunt volucres victum non defore viles, passeribusque subest modico venalibus asse indubitata fides Dominum curare potentem ne pereant, tu, cura Dei, facies quoque Christi, addubitas ne te tuus umquam deserat auctor?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1173)
repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:2)
senatui nomen dederit aetas (nam iidem Patres sunt), et rex rector et alia plurima indubitata;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 253:1)
altera, quod signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia, ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi in re controversa locus esse non potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 79:1)
alioqui indubitata essent, non argumenta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 113:4)
Sed cum sint indubitata, vim habent paene signorum immutabilium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 168:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION