라틴어 문장 검색

Indulgentiam vero et remissionem semper tecum portes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 62:5)
Venia digni sunt, qui de peccato excusationem non faciunt, sedcum lacrimis et confessione ac cordis compunctione indulgentiam implorarenon cessant;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 299:2)
Et ita prostrati ad pedes Melibei et dominæPrudentiæ cadentes, cum summa devotione ab eis indulgentiam postulaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:5)
Verumtamen, licet indigni, vestram exoramus dominationem, quatenus, erga nos non exercentes vindictam, sed potius placabilitatem, clementiam et pietatem, nobis subditis vestris donare dignemini indulgentiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 319:3)
Orate Deum, fratres, ut, ministerio sue sanctitatis, per me, servum suum inutilem atque indignum, ministret vobis hodie aliquidutilitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 1:2)
Rogate Deum, fratres, ut ministerio sue sanctitatis, tribuat mihi, servo suo inutili, dicere inter vos hodie aliquid utilitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 1:4)
In corruptela enim sunt, quae sunt in corporis indulgentia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:20)
Et ideo ostendens non per corporis indulgentiam, sed per animae elevationem, et cordis humilitatem se invenisse quod verum est, addidit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:21)
Quoties inimicus cordi nostro conatur inserere, quo nos reflectat a sanctitatis proposito et piis votis!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:2)
ubi justitia, ibi sanctitas, hoc est, Abel qui adhaeret Deo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:21)
tamen plerumque contingit virginis vulvam etiam sine conjugii sanctitate reserari.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:5)
Primitias non tempore, sed sanctitate aestimari:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 1:1)
Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:1)
eo quod et sanctitate vitae suae et oratione peccata plebis lavarent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:13)
Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION