라틴어 문장 검색

Denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias (quas appellant) tributariae rei concederet reliqua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 15:1)
Reque comperta, iubetur Mavortius, tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae, crimen acri inquisitione spectare, iuncto ad audiendi societatem Ursulo (largitionum comite) severitatis itidem non improbandae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 5:2)
Perrexit (ut praeceptum est) Paulus funesti furoris et anhelitus plenus, dataque calumniae indulgentia plurimis, ducebantur ab orbe prope terrarum, iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum afflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 7:1)
Et quamquam haec quae retulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 10:1)
Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam sociam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 10:1)
Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario primatum ductu contenti, perrumpunt quicquid incident.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 7:2)
Statuto itaque die Odo rex fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus, et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam eis daret qui se ad eum contulerant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 38:3)
Viso hoc terrore frater senior pedibus patris provolutus conmissum nefandum profitetur, indulgentiam postulans.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:5)
erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare;
(아풀레이우스, 변명 18:2)
nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit.
(아풀레이우스, 변명 64:11)
at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias.
(아풀레이우스, 변명 96:9)
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris et iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 17:22)
"Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:7)
Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:1)
si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION