라틴어 문장 검색

Pygmaeos credas positis mitescere bellis, Jamque, infensa gruum temnentes praelia, tutos Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:1)
usque adeo insincera voluptas Omnibus, et mistae castigant gaudia curae.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:3)
Tecum modo cogites, quam castigata Whitfeldi poemata ipso superstite in publicum prodiissent, quae posthuma licet, et ab adolescente conscripta, tam eximie elucescunt.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:5)
aut, si quid fidei mereatur anilis Fabula, pastores per noctis opaca pusillas Saepe vident umbras, Pygmaeos corpore cassos, Dum secura gruum, et veteres oblita labores, Laetitiae penitus vacat, indulgetque choreis, Angustosque terit calles, viridesque per orbes Turba levis salit, et lemurum cognomine gaudet.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 16:3)
Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:40)
obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:7)
Primum igitur est ut semetipsum quisque castificet, nihil sibimet indulgens, quod indecens sit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:34)
Illic precipiti Nero fulmine concutit orbem, Indulgens sceleri, cogit plus uelle furorem, Quam furor ipse uelit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:6)
Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis Et grauibus nostra castigat colla cathenis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:15)
Sydereum uultus castigauere ruborem Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent Nubila candorem, deffendit flamma ruboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:6)
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat, Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos Nunc redit et nostra sese castigat habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:13)
Se totam Racio speculis expendit in istis, Sed magis ad presens uisus indulget habenis, Mentem sollicitat, animum diffundit, ut intus Hauriat a speculis aliquid racione probatum, Quod digne ferri tantas mereatur ad aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:8)
Illa uigil, studiosa, libens, attenta, laborans, Indulgens operi, mentem deducit in actum, Non habitu uilis nec uultu sordida, gestu Degener, incompta uerbis uel barbara factis, Sed tamen in uultu proscribit signa laboris Pallor;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:2)
Nec pecten castigat eum, non forcipis urget Morsus, tonsure non mordet apocopa crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:7)
Indulget numeris tanto Crisipus amore Eius ut in uerbo numerus factoque resultet Semper et in sompnis illum numerare putares.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION