라틴어 문장 검색

Antiquior omnibus veritas, nisi fallor, et hoc mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:1)
Qui inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildus flebili sermone describit, et hoc addebant, ut numquam genti Saxonum siue Anglorum, secum Brittaniam incolenti, uerbum fidei praedicando committerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII. 1:1)
Erat ipso tempore Romae monachus Hadriano notus, nomine Theodorus, natus Tarso Ciliciae, uir et saeculari et diuina litteratura, et Grece instructus et Latine, probus moribus, et aetate uenerandus, id est annos habens aetatis LX et VI.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:9)
glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:15)
id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla ubi exta coquerentur iussisse et vidisse ceteram integrann partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 166:1)
inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 52:1)
Harmonice autem est musica litteratura obscura et difficilis, maxime quidem quibus graecae litterae non sunt notae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장1)
Itaque ego maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes me arte erudiendum curaverunt, et ea, quae non potest esse probata sine litteratura encyclioque doctrinarum omnium disciplina.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말17)
Cum autem animadverto ab indoctis et inperitis tantae disciplinae magnitudinem iactari et ab is, qui non modo architecturae sed omnino ne fabricae quidem notitiam habent, non possum non laudare patres familiarum eos, qui litteraturae fiducia confirmati per se aedificantes ita iudicant:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말33)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION