라틴어 문장 검색

Sunt illic duo tresve, qui revolvant Nostrarum tineas ineptiarum, Sed cum sponsio fabulaeque lassae De Scorpo fuerint et Incitato.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, I10)
alios non laborare, ut meliores fiant - nulla enim res tantum ad dicendum proficit quantum scriptio - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장3)
actio paulum cum vitio vocis tum etiam ineptiis claudicabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:5)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
Is laborem [quasi cursum] forensem diutius non tulit, quod et corpore erat infirmo et hominum ineptias ac stultitias, quae devorandae nobis sunt, non ferebat iracundiusque respuebat sive morose, ut putabatur, sive ingenuo liberoque fastidio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:3)
et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:5)
Nam et palaestrici motus sunt saepe odiosiores, et histrionum non nulli gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae sunt recta et simplicia, laudantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:3)
'Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 111:1)
- hunc autem esse unum hominem ex omnibus, quo praesente ego ineptum esse me minime vellem - quem quidem nunc mearum ineptiarum testem et spectatorem fortuna constituit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 112:2)
illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:2)
Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:4)
quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis ineptiarum crimen effugiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:2)
nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad pravitatem aliquam deferamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:2)
crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION