라틴어 문장 검색

Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur, quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2161)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 4:1)
Mors enim admota etiam inperitis animum dedit non vitandi inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 8:3)
Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adversus inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 10:2)
Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 15:1)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:1)
"ades o mihi, dextera, tantum tu praesens bellis et inevitabile numen, te voco, te solam superum contemptor adoro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권245)
inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION