라틴어 문장 검색

ferrea iura dura, inexorabilia, inmutabilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5011)
Harum enim est virtutum proprium nihil extimescere, omnia humana despicere, nihil, quod homini accidere possit, intolerandum putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:2)
ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 2:2)
fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:3)
Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, nec iuvenis virtus per tot spectata labores nec mala mollierant, sed inexorabile durus exerces odium, nec iniqua finis in ira est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 23:1)
Scimus intolerandum esse morem illorum qui consumunt ac magis magisque vastitatem faciunt, dum alii adhuc propriae humanae dignitati vitam accommodare non valent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:2)
Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili Ut neque misericordia neque precibus molliri queas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 256)
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:7)
honoratum si forte reponis Achillem, inpiger, iracundus, inexorabilis, acer iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:14)
aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 96:1)
post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas immutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장9)
quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장19)
Ecce autem ex improuiso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장21)
sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humanas sine ordine inpellit et iactat, philosophia nos tueri debet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 5:1)
Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION