라틴어 문장 검색

Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:17)
alter, vergentibus annis In senium, longoque togae tranquillior usu, Dedidicit iam pace ducem;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:62)
Ipsaque, inexpertis quod primum fecerat herbis, Expavit Medea nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:84)
Numquid inexperto tua credimus arma profundo, Inque novos traheris casus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:8)
Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV1)
nequid inexpertum frustra rogabat, inquit, non spe inpetrandi;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4151)
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:2)
audies tum quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 3:5)
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:2)
dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:3)
deinde etiam vereor (licet enim verum dicere) ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas et obliviscare, cenulas facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 3:3)
etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque difficile est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 3:1)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
Atque ego arbitror illis etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 11:1)
- verba mihi desunt dedidicique loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1426)

SEARCH

MENU NAVIGATION