라틴어 문장 검색

praeterea quod me pridem Reios veniente, cum Procyon fureret, cum solis torridus ignis flexilibus rimis sitientes scriberet agros, hospite te nostros excepit protinus aestus pax, domus, umbra, latex, benedictio, mensa, cubile.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum24)
micant colores, albus vel venetus, virens rubensque, vestra insignia, continent ministri ora et lora manus iubasque tortas cogunt flexilibus latere nodis hortanturque obiter iuvantque blandis ultro plausibus et voluptuosum dictant quadrupedantibus furorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium73)
hinc aquarum surgit cella coctilium, quae consequenti unguentariae spatii parilitate conquadrat excepto solii capacis hemicyclio, ubi et vis undae ferventis per parietem foraminatum flexilis plumbi meatibus implicita singultat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:2)
Iohannes familiaris meus inextricabilem labyrinthum negotii multiplicis incurrit et donec suarum merita chartarum vel vestra scientia vel si qua est vestrae (si tamen est ulla) similis inspexerit, quid respuat, quid optet ignorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Petronio suo salutem 1:1)
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION