라틴어 문장 검색

Non igitur, quia vulgo dici solet (vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 7:1)
sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 4:2)
Sic igitur Catullus eadem se facere dicit quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 14:4)
magna pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti.
(카이사르, 내란기, 3권 87:4)
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 23장2)
simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 31장4)
insanos infamat navita montes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:339)
Ita fit, ut et actor et familia peccent et ager saepius infametur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 7:2)
Rursus tenuissimo solo vicarium facere minime rationis est, quoniam malle-olorum pars maior deperit, et quae superest, tarde fit idonea translationi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 3:1)
Nos tamen plus quattuor milibus conserimus, quia neglegentia cultorum magna pars deperit, et interitu seminum cetera, quae virent, rarescunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:2)
et quod maxime refert,non sunt degeneres intermiscendae, quae infament generosas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 5:3)
Novio Prisco per amicitiam Senecae et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam convictis data exilia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장8)
secretis eum criminationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior deciperetur, palam laudatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장15)
legatus legionis et fovit Verginium et infamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장9)
Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION