라틴어 문장 검색

aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:4)
Nam sicut diurnis coruscationibus illico succedunt tonitrua, sic inspecta fiamma pulcritudinis huius Amor terribilis et imperiosus me tenuit, atque hic ferox, tanquam dominus pulsus a patria post longum exilium sola in sua repatrians, quicquid eius contrarium fuerat intra me, vel occidit vel expulit vel ligavit. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 21:5)
Libidinem imperiosam et effrenam ei natura dedit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.57)
sapiens sibi qui imperiosus,quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,externi nequid valeat per leve morari,in quem manca ruit semper fortuna.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장50)
Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:32)
Si privignus languent et condoluerit caput, infamaberis ut venefica.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:25)
Adulescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadaver exanimis infamatum suspendio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:9)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
Hoc iuris in omnes Est illis superos, an habent haec carmina certum Imperiosa deum, qui mundum cogere, quidquid Cogitur ipse, potest?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:50)
Tu licet et manibus blandis et vocibus instes, Te contra facies imperiosa tua est.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXIII3)
Infamata virum puella vicit, Veros sardonychas, sed ipsa tradat;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII8)
res est imperiosa timor:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVIII7)
sic Horatius vix durare possunt imperiosius aequor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2072)
tenedos Tenes quidam infamatus, quod cum noverca concubuisset, hanc insulam vacuam cultoribus tenuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 211)
nam Tenes, Cycni filius, infamatus a noverca, quod cum ea voluisset concumbere, cultoribus vacuam tenuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 215)

SEARCH

MENU NAVIGATION