라틴어 문장 검색

illic purpureis tecta rosariis omnis fragrat humus caltaque pinguia et molles violas et tenues crocos fundit fonticulis uda fugacibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae34)
sit fortasse aliquis paulo infecundior annus:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2333)
Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:1)
ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori infecundus;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장7)
"uidi ego odorati uictura rosaria Paesti sub matutino cocta iacere Noto."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 532)
cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxume, sed aliis quoque consultum facis, proinde nihil videlicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberem fructum ferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 3:4)
"macte animis opibusque meos imitate labores, qui rigidas rupes infecundaeque pudenda naturae deserta domas et vertis in usum lustra habitata feris foedeque latentia profers numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis69)
te nunc illa tenet, viduo quod sola cubili otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 24)
non fortibus illa infecunda viris famaque immanis alumni degenerat, sed lapsa situ fortuna, neque addunt robur opes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권60)
ut eum sole malo tristique rosaria pendent usta noto, si clara dies zephyrique refecit aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent germina et informes ornat sua gloria virgas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권113)
Anno DCCXXXVII, nimia siccitas terram fecit infecundam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]17)

SEARCH

MENU NAVIGATION