라틴어 문장 검색

"Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum rationis, destruentia et omnem altitudinem elevatam adversus cogitationem Dei (II Cor. X, 4, 5)," fidem non nudam apostolis atque inopem rationis reliquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:37)
Immo si pauper et inops curialis largitatis sermone utatur, in hunc sibi modum vulgares illudunt:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:13)
femina etinim rerum fertilitate beata laudabilius inopem sibi nectit amorem quam divitias multas habentem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:5)
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:2)
Huc turba infelix agitur, turpisque videri Infrendet dentes, et rugis contrahat ora.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:3)
"Denudare amici mysteria, desperatio est animae infelicis" (Eccli.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:10)
Quid enim infelicius illo, qui fidem perdit, et desperatione languescit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:12)
Infelix Nabal Carmelus, David servitutem et fugam improperans, a Domino percuti meruit, et occidi (I Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:23)
Non igitur iacet exanimis, non indiga recti, Non racionis inops, non mens effrenis oberrat, Non agitur casu, tanto suffulta patrono.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:4)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
Cur istos ditat sapiencia, nubilat illos Sensus inops, animus pauper, mendica uoluntas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:12)
Hec docet ut miseri lacrimas, incommoda, casus Iudicet esse suos, ne se putet esse beatum, Dum superesse uidet in multis unde dolendum, Deffendat uiduas, miseros soletur, egenos Sustentet, pascat inopes faueatque pupillos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:3)
Non mortis concussa metu, non fracta timore Irruit et uendens in multo funere uitam, Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:2)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION