라틴어 문장 검색

extorres idem patria longeque fugati conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, omnibus aerumnis adfecti denique vivunt, et quo cumque tamen miseri venere parentant et nigras mactant pecudes et manibus divis inferias mittunt multoque in rebus acerbis acrius advertunt animos ad religionem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:2)
Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
— Sulmone creatos Quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:2)
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:1)
Nam cum furti negati vel eiuscemodi rei fides quaeritur et iusiurandum a suspecto petitur, uterque ab omni contagione mundi ad crateras accedunt, accepto prius fideiussore a persona quae iuratura est de solvendo eo quod peteretur, si addixisset eventus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 20:1)
cum victima tristes Inferias Marius forsan nolentibus umbris Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:76)
Excitet invisas dirae Carthaginis umbras Inferiis fortuna novis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:45)
Nox haec peraget civilia bella, Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:48)
crateras Graecum est ab eo quod est 'hic crater';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7241)
unde est magnum cratera corona induit, inplevitque mero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7247)
inferimus inferias damus, proprie.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 661)
indulge da operam, ut indulgent vino et vertunt crateras aenos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 511)
hoc ergo nunc, quod factura est, dicit, id est occidam me et rogalibus te persequar flammis 'absens', quasi mortua, ut absenti ferat inferias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3844)
vertunt crateras aenos potantes exhauriunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1634)
absenti ferat inferias hoc est cenotaphion faciat et inpleat honorem sepulcri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2132)

SEARCH

MENU NAVIGATION