라틴어 문장 검색

12. Rex auctoritatem Maximiliani apud subditos suos munire cupiens (ut froeno Galliae esset), atque etiam mercatorum suorum querelis commotus, eo quod mare navibus Ravenstoni multum infestaretur, Edwardum Poyningum equitem auratum, virum strenuum et qui antea bene res gesserat, confestim misit cum duodecim navibus, militibus, et tormentis bene instructis, ut mare liberarent et Slusiam ab ea parte obsiderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 12:1)
VI. SUB hoc tempus rex rursus spiritibus malignis obsideri et infestari coepit, per magicam scilicet et artes curiosas ducissae Margaretae, quae ab inferis evocavit umbram Richardi ducis Eboraci, filii secundogeniti Edwardi Quarti, ut obambularet et regem vexaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:1)
Non digni certe qui conferantur canibus illis qui Lazari delinguebant ulcera, sed muscis quae cruda quaeque et excoriata infestant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:38)
Quantum ad primum, non alia se ostendit via quam ut serio in animo revolvas mala et calamitates irae, et quam vehementer vitam humanam perturbat et infestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:2)
Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장12)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
(불가타 성경, 요나서, 4장7)
— Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi conuenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:5)
Ipsi homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri viderant ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:2)
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant.
(카이사르, 내란기, 3권 49:7)
Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 44장5)
isque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장87)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장94)
Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장14)
At aetas media tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION