라틴어 문장 검색

Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium196)
si sine vomitu nausea fuerit, vel abstinere vel post cibum vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장44)
At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장93)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장94)
Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장96)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장99)
Calor autem adiuvat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, nervos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장14)
neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장5)
At aetas media tutissima est, quae neque iuventae calore, neque senectutis frigore infestatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장15)
Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장36)
Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장20)
Mulier sanguinem vomens profusis menstruis liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장48)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장35)
interdum tota corpora, interdum partes infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장2)
Aliud curationis genus vix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, vitam interim infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION