라틴어 문장 검색

At quod in observatione indefinitum et vagum, id in informatione fallax et infidum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:7)
alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 6장2)
D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장5)
Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 28장1)
Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장1)
aurum, vestes, arcana tueri mens infida vetat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:77)
nec te laurigeras pudeat, Gradive, secures pacata gestare manu Latiaque micantem loricam mutare toga, dum ferreus haeret currus et Eridani ludunt per prata iugales.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:6)
quae fraus infida sereni;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:265)
iam libertate reducta, quamvis emeritum peteret natura reverti numen et auratas astrorum panderet arces nutaretque oneris venturi conscius Atlas, distulit Augustus cupido se credere caelo, dum tibi pacatum praesenti traderet orbem.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:37)
commendat Siculis furtim sua gaudia terris infidis Laribus natam commisit alendam, aethera deseruit Siculasque relegat in oras] ingenio confisa loci.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:65)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)
tunc et pestiferi pacatum flumen Averni innocuae transistis, aves, flatumque repressit Amsanctus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:191)
insultant omnes profugo pacataque laetum invitant ad prata pecus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:83)
usque adeone levis pacati gloria Rheni?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:114)
victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus Antonii, qui Artavasden regem Armeniorum specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION