라틴어 문장 검색

Non enim profecto ignoras legum et medellas pro moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 23:1)
Sicque res gestae nec copiarum viribus nec odiorum fervori nec expectationis magnitudini respondebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:12)
Evenit ut comes Suffolciae, filius Elizabethae (sororis natu maioris Edwardi Quarti ex Ioanne duce Suffolciae secundo eius marito) et frater Ioannis comitis Lincolniae, qui apud praelium de Stoke occubuerat, vir iracundus et cholericus, hominem in irae fervore occideret, cuius criminis rex ei gratiam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:2)
At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:3)
Fulmina tamen et coruscationes et tonitrua raro eveniunt hyeme, sed sub tempus magnorum fervorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:4)
Atque referunt nautae, cum cumuli et massae aromatum diu conclusae subito aperiuntur, periculum instare illis, qui eas primo agitant et extrahunt, a febribus et inflammationibus spiritus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 132:3)
inflammatio pulveris pyrii, in expansione celeri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:10)
Hoc enim, absque inflammatione, per eruptionem et expansionem simplicem vires pulveris pyrii fere adaequat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:9)
Inveniuntur et quaedam inflammationes sive conceptiones flammae, quae fiunt ad distantias bene magnas, in aliquibus materiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:3)
Quantum vero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe illa in corpore civili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:5)
Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo.
(불가타 성경, 요나서, 1장15)
Feruor pectoris ureret
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 15:1)
Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἌΦΘΑΣ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장52)
post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장79)
Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장98)

SEARCH

MENU NAVIGATION