라틴어 문장 검색

Quantum vero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe illa in corpore civili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:5)
Quale tibi cesum iecur ipsius esset ad aesum, Quotque parare uales epulas hinc atque sodales!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:7)
Non traxit Tityi iecur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 39:1)
Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장34)
Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἌΦΘΑΣ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장52)
Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장48)
Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장98)
Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장55)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut ventris, si inmodica sitis, si longius tempus, si alvus varia, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina vera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장104)
At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장117)
Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus viscera continentur, frequenter spirare signum malum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장121)
vulvae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 20장7)
lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장5)
Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica aut ex inflammatione aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장28)
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION