라틴어 문장 검색

"Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris auguriis calcata mihi, satiare nocentum cladibus et tandem nostris inflectere poenis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:112)
ilice sub densa silvis artatus opacis inter utrumque iugum tortis anfractibus albet.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:222)
deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:3)
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 2:1)
tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 10:1)
sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret, ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli, simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, auspicium prosperi transgressus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장2)
quidam pampineam coronam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere, vergente autumno mortem principis ostendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장4)
cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장4)
Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 13:1)
Iamque sub Eoae dubios Atlantidis ignes albet ager, motisque truces ab ovilibus ursi
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 79:1)
albet ager.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 179:1)
nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas, hiberni qui terga Novae gelidumque securi
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 105:1)
hinc subitis inflexit frater in armis, urbs etiam mox tota colt, volat ipse senectae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 145:1)
diva quibus retinens in summis urbibus arces ipsa levi fecit volitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 642)
quae tum alacres passim lymphata mente furebant euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION