라틴어 문장 검색

cocleae autem propter admittenda spiramina infodiuntur, lapis vero harenarius et propter spiramina et propter hauriendum umorem, si forte nimius fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3485)
"hic tamen infodiam."
(페르시우스, 풍자, satire 195)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:5)
ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:9)
Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terrae infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis acervum nec numero nec honore cremant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:1)
his animadversis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias vitis genus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:1)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis unguibus infodiunt fruges montisque per altos contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:6)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
abacta nulla Veia conscientia ligonibus duris humum exhauriebat, ingemens laboribus, quo posset infossus puer longo die bis terque mutatae dapis inemori spectaculo, cum promineret ore, quantum exstant aqua suspensa mento corpora;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 56)
hic tertius December, ex quo destiti Inachia furere, silvis honorem decutit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 112)
immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid decuti doles !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:6)
trahit ocius ensem Bistonium Tydeus, Mavortia munera magni Oeneos, et partes pariter divisus in omnes hos obit atque illos ferroque micantia tela decutit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권232)
tibi, rector Averni, quamquam infossus humo superat tamen agger in auras pineus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권196)

SEARCH

MENU NAVIGATION