라틴어 문장 검색

Nonnulla enim ex istis, licet sint usu levia et ludicra, tamen informatione valida esse possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:2)
Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno vocabulo generali Instantias Lampadis sive Informationis Primae appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:1)
Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 374:3)
Quod si sint aliae instantiae quae reliquos sensus juvent in ipsorum actionibus immediatis et individuis, tamen si ejusmodi sint quae informationi ipsi nihil addant plus quam jam habetur, ad id quod nunc agitur non faciunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 377:3)
Quare in his quoque per deductionem procedit informatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:2)
rem polychrestam, tam ad lucem informationis quam ad normam operationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:7)
Eae sunt, quae supplent informationem ubi sensus plane destituitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:3)
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:1)
ad roborandam scilicet informationem una cum propriis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:3)
Informatio enim incipit a sensu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:3)
Huiusmodi controversiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis scientiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:25)
Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam invidia prosequebatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:4)
Amplectere, imo invita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum favore eos allicias et recipias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:25)
Bonitas vero inter omnes virtutes atque animi dignitates facile primas obtinet, cum sit ipsius divinae naturae adumbrata quaedam effigies et character.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:5)
Neque sufficit de personis deliberare secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis videlicet character et conditio personae esse debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 8:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION