라틴어 문장 검색

Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:12)
nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:11)
Minister vetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae, ebrioso acino ebriosioris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 271)
unde et fortunatos tantum felices, et infortunatos solos infelices vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 164)
hoc vero quis ferre possit, inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis, dormientis vigilantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:8)
Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vituperantes, sed potius ad laudem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:2)
In mancipio vendendo dicendane vitia, non ea, quae nisi dixeris, redhibeatur mancipium iure civili, sed haec, mendacem esse, aleatorem, furacem, ebriosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 116:6)
nihil me infortunatius, nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum hoc tempore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 8:9)
quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium furiosorum ebriosorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:6)
O infortunatum senem!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 321)
Plurimum enim interesse concedes et inter ebrium et ebriosum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:4)
Potest et qui ebrius est, tunc primum esse nec habere hoc vitium, et qui ebriosus est, saepe extra ebrietatem esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:5)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medicamenta.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 75:3)
quo ebrius ab ebrioso et timens a timido.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION