라틴어 문장 검색

Ne id quoque dixit pro ne id quidem, infrequens nunc in loquendo, sed in libris veterum creberrimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 19:2)
Ordinatum igitur est ne huiusmodi leges peculiares executioni demandarentur, nisi recognitae fuissent et approbatae a cancellario et thesaurario Angliae ac duobus capitalibus iusticiariis sive eorum tribus, aut etiam a duobus iusticiariis itinerantibus in locis ubi municipium situm esset. 28.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:2)
Ad coitionem vero ad distans quod attinet, ea infrequens est et rara;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:1)
Verum instantiae universae consensuum secretiorum, quo magis sunt infrequentes, eo majori cum diligentia sunt inquirendae, per traditiones, et narrationes fidas et probas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:14)
Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in naves imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo.
(카이사르, 아프리카 전기 54:4)
pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:23)
Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 12:2)
Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur;
(카이사르, 내란기, 1권 12:5)
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimis municipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:10)
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat.
(카이사르, 내란기, 1권 23:9)
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
(카이사르, 내란기, 1권 30:2)
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
(카이사르, 내란기, 1권 32:1)
municipia etiam diversis partibus coniuncta, namque ex Marsis Pelignisque veniebant, ut qui superiore nocte in contuberniis commilitesque;
(카이사르, 내란기, 2권 29:10)
"Vos enim vestrumque factum omnia," inquit, "deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt.
(카이사르, 내란기, 2권 32:3)
Atque hae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant, longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION