라틴어 문장 검색

illi de altario vivunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non defero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:6)
Inserantur infructuosae arbores vel gemmis vel surculis, et parvo post tempore laboris tui dulcia poma decerpas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:12)
quod cum manu ageret, et Myrmix ei adhaereret, ausa est occulte aratri stivam subripere, et apud homines se iactare, infructuosum esse Cereris munus, nisi suo uterentur invento, quo terra aratro resoluta expeditius ederet fructus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4028)
et dicendo 'solacia' laten- ter tempora carpit Augusti, quibus carmina non oblectamento fue- runt, sed solacio, quod infelicium esse consuevit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 183)
satiari delectatione non possum, ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:2)
possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa quae dixi sentio fuisse longiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 71:1)
sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puerorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:4)
Obversantur oculis cassi labores, et infructuosae preces, et honor quem meruit tantum;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:1)
Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:3)
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:3)
sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:5)
Sed ipsa oblectamenta opera sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 25:6)
omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:3)
Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 9:2)
Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION