라틴어 문장 검색

Hic varias vitam excoluere per artes Seduli, et assiduo fervebant arva popello.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:2)
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:4)
sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:3)
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque deos atque astra vocat crudelia.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:5)
coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:4)
Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis eligat quos ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose infundat affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:37)
Caute, prudentes, pulcre similesque puelle Septem, que uultum sub septem uultibus unum Reddunt, quas facies, genus, etas, forma, potestas Vna tenet, tenet una fides, tenet una uoluntas, Assistunt Fronesi, Fronesis decreta sequntur, Eius in obsequio semper feruere parate.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:1)
Illic feruet hyems, estas algescit et estus Friget, delirat splendor, dum flamma tepescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:2)
Hos comites trahit ad pugnam Discordia, cunctos Excitat et sociis infundit Martis amorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:6)
Tristicies, Lamenta, Dolor, Pressura, Ruine Eius in obsequium feruent, dominique fatentur Miliciam, belloque calent cum rege ministri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:11)
Illic equus ferventi provectus audacia, suo assessori commilitans, hastam frangebat cum milite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:151)
labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:39)
Diu multumque his usque diebus, ob inaudita et plurimum admiranda, saepius accensus sum desiderio ejusdem expeditionis et faciendae orationis illic, dum ferverem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:2)
Nam secunda legatio imperatoris sollicitabat eum, ut Constantinopolim maturaret iter, quia fervebat imperator desiderio videndi eumdem Petrum, propter famam quam de illo audierat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:5)
Et in Corrozan rebus necessariis operam dabant, milites armabant, et in omni apparatu bellico sine intermissione intenti fervebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION