라틴어 문장 검색

Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
너 사람의 아들아, 탄식하여라. 그들이 보는 앞에서 허리가 끊어지는 듯이 괴로워하며 탄식하여라. (불가타 성경, 에제키엘서, 21장11)
Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:5)
et priores molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:5)
Spiritu quippe oris nostri, id est anhelitu maxime affectus animi patefiunt, cum videlicet aut prae amore suspiramus, aut prae laboris aut doloris angustia gemimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:4)
Non possunt schismatici, non possunt deesse haeretici, nec inter scorpiones et serpentes tutum patebit iter, sed semper ad probationem vel excitationem fidelium habebit mater Ecclesia sub Christi nomine multos quos coleret Antichristos, pro quibus ingemiscens quotidie dicat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:11)
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:4)
Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!"
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:5)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
"Si mea iura, meas leges, mea federa mundus Olim seruasset uel adhuc seruaret amoris Vincula, non tantis gemeret sub cladibus orbis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:1)
Hos gemit excessus, errores luget, abusus Deplorat mundumque dolet sub nocte iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:4)
Iam Gemitus sua dampna gemit, iam Luctus inundans Assumit sibi se, Fletus lacrimatur et omnis Turba comes, meret Planctus Lacrimeque madescunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:3)
Mole sua fixum summa de rupe molarem Extorquere cupit, sub quo nutaret Achilles, Alcides gemeret totusque fatisceret Athlas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:11)
[0441D] Quo mundum Phoebus hiemis torpore gementem Visitat, et laeta luce salutat eum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:17)
His ergo utrumque beavi muneribus, ut neuter vel suam gemeret pauperiem, vel de alterius affluentia quereretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:16)
[0466C] Hunc dolor, hunc risus, jocus hunc, moeror tenet illum, Hic gemit, hic ridet, dolet hic, dum dedolet ille.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION