라틴어 문장 검색

Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam imperfectam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 10:3)
mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur.
(아풀레이우스, 변명 67:3)
uix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur.
(아풀레이우스, 변명 76:3)
exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito oboriantur, de Philemone comico.
(아풀레이우스, 플로리다 16:3)
Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem;
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:1)
"nam rursus altius ingemescens Dabo, inquit Dabo vobis intemeratae veritatis documenta;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:79)
sed tamen oborta divinitus audacia sic ad illa:
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:4)
Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:1)
"Ac ne istud quod vehementer ingemescis contumeliae causa perpessus es:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:4)
Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:2)
domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:2)
"Laudo istam tuam mehercules et ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo partibus praevenisti querimoniam, quam diutissime sustinens tacitus ingemescebam, ne viderer rapinae sordidae meum fratrem arguere."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:8)
Ingens exin oborta est epulonum expectatio:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:19)
Provolutus denique ante conspectum deae et facie mea diu detersis vestigiis eius, lacrimis obortis, singultu crebro sermonem interficiens et verba devorans, aio:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:12)
Si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis serviens aut avarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eius modi nec cibum sumere, ingemescendo admonens cum quanto periculo convivaremur cum eis qui vel in domibus inebriarentur.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION