라틴어 문장 검색

Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:2)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius, febricitanti cuidam, et magna siti affecto, quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 69:2)
sopitosque diu populos torpore paterno sollicitae placuit stimulis impellere vitae, incultis ne sponte seges grandesceret arvis, undaret neu silva favis, neu vina tumerent fontibus et totae fremerent in pocula ripae (haud equidem invideo — neque enim livescere fas est vel nocuisse deos — sed, quod dissuasor honesti luxus et humanas oblimat copia mentes), provocet ut segnes animos rerumque remotas ingeniosa vias paulatim exploret egestas utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:13)
nam circa uictum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro uiridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis uideretur arguere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 53장 1:4)
In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:1)
Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:18)
Alexander Aetolus, poeta egregius, in libro qui inscribitur Musea refert quanto studio populus Ephesius dedicato templo Dianae curaverit praemiis propositis ut qui tunc erant poetae ingeniosissimi in deam carmina diversa conponerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 4:1)
inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr5)
ingeniosus homo es.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXIII3)
' Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI4)
Cum sexaginta numeret Cascellius annos, Ingeniosus homo est:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, IX1)
Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem, Hirsutum et dura rusticitate trucem:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVIII4)
Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VII7)
Ingeniosa gula est.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXII Gallinae altiles2)
Non potare nivem, sed aquam potare recentem De nive commenta est ingeniosa sitis.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXVII Idem1)

SEARCH

MENU NAVIGATION