라틴어 문장 검색

" Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 86:3)
suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 194:1)
brevi faciam ut, quem ad modum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris vultusque et lineamenta corporis, ita ingenii, fidei virtutisque effigiem vobis reddam, ut - revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 602:1)
non tamen aduersis aetatem ducimus Austris,uiribus, ingenio, specie, uirtute, loco, reextremi primorum, extremis usque priores.
(호라티우스의 두번째 편지, 299)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 49:3)
quae enim a cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:2)
sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:3)
non tamen adversis aetatem ducimus Austris, viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re extremi primorum, extremis usque priores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 2100)
et putant illum homines hac uirtute caruisse, cum ingenium quidem eius et hac dote abundauerit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 23:4)
Boemundus princeps Siciliae et Calabriae, natione Northmannus, vir alti cordis et miri ingenii, ac omni militari virtute in rebus bellicis aptissimus, et opibus ditissimus, vicinus sedem collocavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:4)
sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum singularis virtutis indigent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 3:3)
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi - quid enim status hic a funere differt supremum vitae tempus adusque meae, rem facis, amictum non aversatus amicum, qua non est aevo rarior ulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 31)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis ingenium omne ingurgitabat, fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii virtutisque, si mens et corpus hominis vino flagraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION