라틴어 문장 검색

Tum laetos sperare dies licet, arva fatentur aestantem, et large diffuso lumine rident.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:13)
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:1)
Nec istud tibi ingratum fore speramus Gulielmum nostrum tot laudis suae praecones habuisse;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:4)
Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem Confundit viscum, succosque attemperat, omnes Inducit tandem formas;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:2)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
nec ingrate accipiamus locum, tempus et otium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:26)
Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:4)
Ergo quibuscumque fuerit de rebus humanis atque divinis sententia eadem, eadem que voluntas cum benevolentia et caritate, ad amicitiae perfectionem eos pervenisse fatebimur? Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:2)
Fateor placet mihi satis ista diffinitio;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:9)
Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt esse non possit, mihi fateor esse persuasum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:11)
Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse existimo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:30)
Sed, ut verum fatear, hinc tota ista aviditas et impatientia tota descendit, quod schedulam ipsam ante hoc triduum repertam et tibi traditam, a quibusdam accepi.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:26)
Ita, fateor, tua me movit oratio;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:23)
Haud ingrate hanc tuam pro me accipio sollicitudinem;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:17)
Quid si pessimi quique vel ethnici in consensu facinorum et flagitiorum sic se diligant, ut velint pro invicem mori, eos ne ad summam amicitiae conscendisse fatebimur?
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION