라틴어 문장 검색

hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장302)
Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus . . . lateribus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장145)
Fit maxime aut in vertice aut in alis aut inguinibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장178)
Tum si qua in alis vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장207)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장19)
Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장38)
si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro vel digitis adprehendi vel forfice atque ita educi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장23)
Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장26)
— In omnibus his latius vulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua venit, forfice extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장39)
et tunc vel manu vel forfice telum extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장42)
si minus, forfice, dens excipiendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장12)
Ac si exessus est, ante id foramen vel linamento vel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장13)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci vocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION