라틴어 문장 검색

Nigrum tamen et rutilum sabulonem, qui sit vividae terrae permixtus, probaverunt antiqui;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 9:4)
Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:5)
nec tamen inhabilis usque in annos octo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 6:3)
Quo facto, affirmat intra duas horas cum vivido halitu caloris animatae sunt, resumpto spiritu, si praeparatum vas obiciatur, irrepere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 4:3)
cruppellarios vocant, inferendis ictibus inhabilis, accipiendis impenetrabilis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장6)
genus illi decorum, vivida senectus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장3)
Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장10)
simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장5)
et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus vivida odia intulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장4)
quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva scuta et enormis gladios gerentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:3)
id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad resurgendum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 79장10)
tot legatorum amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si summa modestia regeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장4)
Sabinus inhabilem labori et audaciae valetudinem causabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장8)
quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 31:3)
"congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION