라틴어 문장 검색

Sed nequicquam frustra timorem illum satis inanem perfuncti longe peiores inhaesimus laqueos:
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:10)
Cerneres non tam Hercule memorandum quam miserandum etiam spectaculum, canes copiosos ardentibus animis alios fugientes arripere, alios stantibus inhaerere, quosdam iacentes inscendere et per omnem nostrum commeatum morsibus ambulare.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:2)
Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:7)
et hora consueta velut balneas petituri, clausis ex more foribus, per quandam modicam cavernam rimantur me passim expositis epulis inhaerentem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:6)
Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
Ad istum modum deprecato summo numine, complexus Mithram sacerdotem et meum iam parentem, colloque eius multis osculis inhaerens veniam postulabam, quod eum condigne tantis beneficiis munerari nequirent.
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:11)
Nam ut longe mittam cognationem tuam, quantum libet valeat germanitas tui sanguinis, non vincit amicitiae vinculum quo nobis invicem ego et frater Severus inhaeremus;
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:3)
Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τη`ν δια` τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 14:1)
In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:2)
Praeterea radit vox fauces saepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:4)
ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 6:2)
atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:2)
Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus putant, non arteriarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 1:1)
Hanc loquendi imperitiam, quod venam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et vultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 6:1)
non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audivi venam pro arteria dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION